- SICILIA
- I.SICILIA(Vide Trinacria) Tyrrheni maris insula, a Thucydide Sicania dicta. Sicilia, incolis, Italis, et Hispanis, la Sicile Gallis, insula est ampla, et formae triangularis, inter mare Thyrrhenum seu Tuscum ad Boream, mare Siculum ab ea dictum ad Ortum, et mare Libycum sive Africum ad Meridiem. Separatur ab Italia angustô 1500. pass. eiusque circuitus est 600. mill. pass. reste Cluveriô. Ipsius enim latus Boreale a Lilydbaeo promontorio ad Peorum est 255. mill. pass. latus Australe a Lilydaeo prmontorio ad Pachynum est 190. mill. pass. et latus Orientale a Pachyno ad Pelorum est 155. mill. pass. ut pluribus refert Cluverius, qui totam insulam dimensus est. Alias Reges habuit proprios, hodie vero subest Regi Hispaniae; et in ea sunt tres partes seu provinciae, valles dictae, nempe Vallis Nemorensis seu Demonae, Val di Demona, ad Ortum et Boream, ubi Messana, Catana, Pactae, et Cephalodium, cum monte Aetna; Vallis Neetina, Val di Noto, ad austrum, versus Pachynum promontorium, ubi Syracusae, Neetum, et Terra nova, et Vallis Mazarae, Val die Mazara, ad Occasum extensa, ubi Panormus, Mons Reglais, Mazara, Agrigentum, et Drepanum. Distata autem Sicilia a Sardinia 170. mill. pass. et 380. a Peloponneso, Sansone et aliis testibus. Frumenti adeo ferax est, ut non immerito olim Romani imperii horreum fuerit appellata. Namque et optimum triticum , et nobilissima vina gignit: de quo Plinius; qui l. 18. c. 10. auctor est, leontinos Siciliae campos stipulas cum centesimo germine fundere. Et ideo inter subsidia frumentaria Rei publ. Rom. haec insula Ciceroni memoratur, pro lege Manilia Oratione. Itaque mirum ab Euripide in Phoeniss. infrugiferam appellari. Sed id ad illa tempora referendum est, cum a Cyclopibus, serendarum frugum ignaris, habitata insula fuit, ut erudite Grotius monet; quem vide, si lubet, Prolegomenis in illam Tragoediam Poetae. Haec olim agro Brutio creditur adhaesisse, posteaque impetu maris avulsa fuisse. Vide Rhegium. Vulgati Etymologi inde nomen traxisse volunt, quasi Sicilita, i. e. resecta. Quanto melius Bochart. l. 1. Chanaan c. 30. qui duas tradit nominis notationes: Prima est haec; Siciliam scilicet a Phoenicibus appellatam esse insulam Siclul, i. e. perfectionis; quia inter omnes insulas, quae notae erant tunc temporis, facile primas obtinuit. Strabo l. 2. Αὕτη δὲ καὶ τῶ ἄλλων τῶ καθ᾿ ἡμᾶς ἐςτι μεγίςτη, καὶ αρίςτη. Altera est haec. Escol Hebraeis botrus est, ut et segol Syris, vel segula, cuius plurale segulaja pro botris. Quâ ipsâ voce verisimile est Phoenices Siciliam appellâsse, quasi botrorum insulam. Est enim vini feracissima. Populi Siculi quos acutos et lepidos Cicero tradit, Tuscul. c. 8. Et quia lepidi, idcirco iisdem sales, atque facetias idem tribuit l. 2. de oratore, et in Verrinis. Trilingues Apuleius vocavit, quod primo barbare, deinde Graece, et post Latine locuti fuerint. Licer alii eâ voce vafros et acutos intelligunt. Quamquam neutrâ earum linguarum satis bene uterentur, quod Asconius in Divinationem Ciceronis in Verrem notat. Hinc Sicilicissare per iocum, pro Siculorum more male Graece loqui, Prologo Menaechmorum Plautus dixit. Historia eorum haec est. Primi Siciliae incolae Latium inhabitabant, sed ab Aboriginibus et Pelasgis pulsi, in veteri Oenotria a Morge, Itali filio, sedes acceperunt: cui cum suspectus esset Siculus, illorum Dux, alias sedes quaerere compulsi, Trinacriam occupârunt; hâc cum Sicanis, qui prius illo venerant, divisâ. Ante Romanos, neminem habuerunt totius Insulae Regem. Dionysius quidem, Agathocles et Hieron Syracusis potiti sunt, sed postea, cum inter Poenos et Romanos Insula diu laceraretur, tandem his tota cessit. Nec omittendum, Graecos, qui subinde in Siciliam colonias deduxerant, partem eius Magnam Graeciam appellâsse. Declinante imperiô Roman. occupata et direpta est Sicilia a Genserico, A. C. 439. et 440. recuperata a Belisario, A. C. 535. Dein Saracenis paruit, quorum Amirae Panormi sederunt ab A. C. 827. usque ad A. C. 1070. quô intervallô cum Imperatorib. Graecis pro Imsula bella gesserunt, Constantini IX. victores, A. C. 1030. victi a Michaele Paphlagone, per Maniacen, A. C. 1040. Dein a Normannis, Robertô Guichardô, et Rogeriô Ducibus, quibus Nicolaus II. Apuliam, Calabriam et Siciliam, a Graecis et Saracenis possessas in feudum concesserat, A. C. 1058. pulsi sunt. Hic Rex constitutus, genuit Guilielmum I. Malum: cuius filia Henrico VI. Imperatori nupta est, patri Friderici II. Imperator. avo Conradi: Manfredus dein illam sibi raput, exutus regnô et vitâ, a Carolo, Ludovici IX. Galliae Regis fratre, cui Siciliam cum regno Neapolitano Papa donavit. Huius successores, perpetuo cum Arragoniis Regibus, in quorum familiam Manfredi filia Constantia nupserat, bello impliciti vixerunt. Sub Petro III. Arragoniae Rege Constantiae marito, Vesperae Siculae, A. C. 1282. occisis Gallis omuibus, regnum Arragoniis conciliârunt, hodieque sub Hispaniae Regibus est, qui ibi Vice-Regem habent. Ab A. C. 1675. intestinis turbis, seditiosorum conatus Galliae Rege fovente, omnia flagrarnr. Thomas Fazell. Histor. Sicil. et de rebus Sicul. Guilielm. Hist. Normann. in Sicil. Hugo Falcandius, de rebus in Sicilia gestis. Godofred. Malaterra, der rebus Vischardi. Anton. de la Sale, Geneal. et Chron. Norm. Regum Sicil. Hubertus Goltzius, Sicil. et MagnaGraecia, etc. Siculi porro olim vitam opiparam ducebant, ut apud Platon. l. 3. mensa Sicula, et apud Athen. l. 14. ex Cratino, coquus Siculus essent proverbio. Aliô tamen tempore non deliciis, sed laboribus operam dantes militiae inserviebant, ut Siculus miles proverrbialiter, teste Zenodotô, de merceario milite, ac de nullum ministerii genus lucri causâ recusante diceretur. Futaces quoque habiti sunt; unde adagium apud Suidam: Siculus omphacizat, in eos qui vel vilia furentur, qualis est omphax. Aula quoque Sicula apud Iuvenalem, Sat. 6. v. 486. pro imperio duro, proverbiô dicitur. Plura de Sicilia videri possunt apud uluverium, Bochartum, et Auctores retro laudatos. Addo saltem, quod sub Romanis, quibus in singulas provincias singulos Quaestores mittere moris erat, duos ipsa tamen Praetores habuit, quod duplex fuisset, Provincia vetus et nova: unum qui Lilybaei; alterum qui Syracusis curabat. Hodie, ut ait Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. c. 5. ubi de Insulis, nomen ambiguum est, et Insulae pariter ac Regno neapolitano tribuitur, unde et Hispaniae Monarchae utriusque Siciliae Reges dicuntur. Itaque disciriminis causâ Siciliam Insul. vocant Siciliam trans Pharum; Regnum Neaplolitanum Siciliam cis Pharum; Pharum vero ipsum el Faro di Messiina, fretum Mamertinum, inter utramque positum. Fertilitatis et incolarum copiae indicio est, quod 12. Episcopos numerat, et Plinii tempore iam 72. urbes Habuit. Regitur Sicilia trans Pharum, a peculiariVice-Rege Hispan. qui Panormi residet: Sicilia cis Pharum, quae etiam Hispanici iuris, feudi locô a Ponitfice Romano accipitur, cui Rex eapropter quotannis equam albam ephippio et ornamentis ex holoserico rubro ornatam, simul 7000. aureorum pendit, quâ pecuniâ acceptâ dicere fertur Pontifex: Sufficiant pro hac vice. Sed et de altera Sicilia aliquid controversiae subest: Affirmant enim quidem Reges Hispaniae, se in temporalibus, adeo dominos esse Siciliae, ut iure regiô in mutlis Romani Pontifcis obeant munus, qualia sunt: Beneficiorum collationes, dispensationes redituum. Ecclesiae etc. quae a Sede Romana decessoribus suis indulta asserunt, in remunerationem redacti ad obedeientiam Ecclesiae Regni, quod a Saracenis occupatum fuerat, sicque beneficiô ipsius praefatae Sedis, Ecclesiae iura in Reges translata esse, contendunr. Contra tamen Pontifices, a tempore Nicolai II. et A. C. 1060. Comites et Duces Siciliae, robertum Guiscardum, Constantium, Fridericum: deinde e familia Gallorum Regia Duces Andegavenses; postmodum Aragoniae Reges professos esse, se Sedi Romanae homagium ligium pro Siciliae Regno, sub hac clausula, debere: Quod in Ecclesiis vacantibus Nos et nostri in Regno heredes nulla habebimus Regalia, nullosque eô nomine fructus, reditus, proventus et obventiones percipiemus, aiunt. Quae ita singulari opere, pro causa Pontifcis, edisseruit Baronius de Monarchia Sciliae: sed quod propterea edictô Hispaniae Regis proscriptum ipseque Auctor non multo post, a factione Hispanica, Pontificiâ dignitate exclusus est. Vide Auctorem praedictum Anonymum c. 1. de Regno Hisp. §. 5. Nec omittendum, quod Gronovius suggerit, romanos veteres in re nummaria Siculorum adoptavisse nomina, non quidem, ut eandem omnibus partibus rem significarent, sed ut multum diversas, propter quandam analogiam. Ita Siculi obolum, nummum argenteum dixerunt λίτραν; unde Libra Romanorum orta, quâ ipsi ςταθμὸν denotârunt cuiusvis rei ponderandae, sed primum in are. Οὐγγία Siculis minutus ex aere nummus: Romanis duodecima pars Librae. Siculis δεκάλιτρον secabatur in 10. partes argenti; Romanis Denarius appellabatur, a 10. libris aeris, dividebatur vero in 4. partes argenti. Vide eum de Pecunia vet. l. 3. c. 9. Auctoribus autem, qui de Sicilia scripserunt, adde Rerum Sicularum Scriptores Antiquos, unô volumine comprehensos Francof. A. C. 1579. Plura de Sicilia, inprimis historiam Familiarum regnatricium, quae in ea sese excepêre, usque ad hodiernam Austriacam, vide apud Georg. Hornium Orb. Imper. cum Notis L. Ioachimi Felleri p. 182. et seqq.Urbes Siciliae Episcopales hâc tempestate:Agrigencum, Girgenti, Episcopalis sub Archiepiscopo Panormitano. * Catana, seu Catina, Catania, Academia, et Episcopalis sub Archiepiscopo Montis Regalis, olim metropolis. Cephalodium, Cefalu, Episcopalis sub Archiepiscopo Messanensi. Lipara, Lipari, insula, et urbs Episcopalis sub Archiepiscopo Messanensi. Mazara, sic vulgo, Episcopalis sub Archiepiscopo Panormitano. * Messana, Messina, Archiepiscopalis, Academia et Emporium. Mons Regalis, Monte reale, Archiepiscopalis. Pactae, Patti, Episcopalis sub Archiepiscopo Messanensi. * Panormus, Palermo, Archiepiscopalis, sedes regni. Syracusae, Siragosa, Episcopalis sub Archiepiscopo Montis Regalis, olim metropolis.Urbes sine sede Episcopali.Agyrium, et Argyra, S. Filippo d' Argirone. Amestrata, Mistretta, oppidulum. augusta apud Megaram, sic vulgo, a Friderico Imperatore condita. Calata Ieronis, Calatagirone. Calata Sibera, sic vulgo, recens. Centuripae, Centorve, potius oppidum. Charinum, Charini, olim Episcopalis. Corileo, Coriglione.Drepanum, Trapani, olim Episcopalis. Enna, Castro Ioanni, in medio Siciliae. Gela, l'Alicata, quae Gela nova, olim Episcopalis. Halesa, Caronia, olim Episcopalis, nunc castrum tenue. * Leontini, Lentini, olim Episcopalsi. Lilybaeum, Marsala, olim Episcopalis. Myle, Melazzo, olim Episcopalis. * Narum, Naro, in vicum redacta. * Neotum, Noti, aliis Neto. * Nicosia, sic vulgô, olim Herbita, ut videtur, oppidulum. * Taurominium, Taormina, olim Episcopalis. Thermae, Xacca, olim Episcopalis. † Triocala, S. Giorgio de Triocala, olim Episcopalis. Destructa est. Traianopolis, Troyna, olim Episcopalis, nunc castrum in colle. † Tyndaris, lo Tindaro, olim Episcopalis, Excisa est.II.SICILIAvicus Britanniae, apud lamprid. in Alexandro Seu. c. 59. Denique agentem eum cum paucis in Britannia, ut alii volunt, in Gallia, in vico cui Sicilia nomen est occiderunt. Uti legit, et apud Aur. quoque Victorem Schotti, pro Sicila, legi iubet Salmas. Item nomen loci cuiusdam in Palatio, cuius meminit Capitolin. in Pertinace, c. 11. Supervenerunt autem Pertinaci, cum is samulitium aulicum ordinaret, ingressique porticus Palatii, usque ad locum qui appellatur Sicilia et Iovis cenatio. Ubi Augustus, locum in edito singularem habuit, quem vocabat Syracusas et Τεχνόφυον. Quia vero in descriptione Urbis apud Victorem Iovis cenationi iungitur Summa Velia, hunc locum Viri docti de mendo suspectum habent. Casaubon. ad loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.